Latin
365
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 365
Unproofread scanNot analysed yet
Fulgurat frequenter caelo satis sereno absque nubibus, quia sulphureae exhalationes non adeo densae tum sunt in atmosphaera, ut nubem forment, hinc a fulgure quoque tantum fit levis flamma, a quâ rarissime aliquid damni oborta: raro fulgurat nisi praegresso calore. §. 1225. Fulmen vocatur flamma fulgentissima determinata juxta tractum aliquem magno cum impetu, in linea recta, vel in pluribus rectis ad varios angulos junctis, plerumque cum ingenti sono in fine desinens. §. 1226. Quando accurate adspicitur; est globus valde ardens, undiquaque ignitus, haerens in media flammâ minus vehementi, praerapida celeritate latus versus quamlibet determinationem, aliquando in formam oscillantis penduli euns redeunsque pro situ observatoris apparet, nonnunquam in fragmenta divulsus, quae singula radios formant varia determinatione latos, quorum motus sensim languescit, quum sere consumti sunt; tumque quasi quieta fragmenta aliquamdiu haerent in eodem loco, evanescunt placide, quae mox fragor magnus concomitatur. Adscendit Fulmen nonnunquam ex Terra sursum, aliquando ex Caelo deorsum in terram, aliquando decurrit juxta quemcunque angulum cum Horisonte adscendendo sursum, aut descendendo. §. 1227. Pendet manifesto ab exhalationibus sulphureis, uti odor post Fulmen relictus testatur, sed quae mistae sunt cum aliis nitrosis, forte &cum alcalinis, aliisve, juxta certum tractum exspirantibus ex terrae poris, &immediate in aere incensis, unde in quolibet loco ad superficiem terrae observatur; quemadmodum Massei aliorumque observationes probant: vel quando exhalationes in sublimi haerent, variae inter se miscentur, quae incenduntur tandem, decurrit autem primo flamma juxta tractum longum, quem ex halationes in aere occupant, quando tum copiosissimum adest sulphur, non penitus statim consumitur, sed provolvitur condensatur, in globos illos compingitur, qui determinatione primo accepta projiciuntur incendunt exhalationes sulphureas alias in aere haerentes, per quas transeunt, a quibus è viâ detorquentur &radios undolos formant; discerpuntur in alios globulos, vel novos fingunt priori modo.