Latin
43
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Si duae potentiae premant contraria directione, &una superet aliam, sunt inaequales, destruuntur tamen actiones oppositae aequales in utroque, &manet tantum superstes actio potentiae superantis: quae igitur movebit aliam potentiam, ac si ea quievisset, &superans habuisset modo partem excedentem virium. §. 147. Possunt potentiae comparari respectu magnitudinis obstaculorum movendorum; tum respectu spatiorum, quae obstacula acta ab iis potentiis percurrunt aequali tempore. §. 148. Si duo obstacula sunt inaequalia, quae moventur aequali tempore per aequalia spatia, erunt potentiarum intensitates inter se, uti sunt magnitudines obstaculorum. §. 149. Si obstacula sunt aequalia, sed moventur per spatia inaequalia, erunt potentiae uti sunt spatia eodem tempore absoluta ab obstaculis. §. 150. Si igitur obstacula sunt inaequalia, &spatia absoluta eodem tempore inaequalia, erunt actiones potentiarum in ratione composita ex magnitudinibus obstaculorum, &spatiorum percursorum. §. 151. Et quia magnitudines obstaculorum sunt uti sunt intensitates potentiarum §. 148. erunt actiones potentiarum in ratione composita ex intensitate earundem, &spatiis percursis. §. 152. Si igitur actiones potentiarum dividantur per intensitates earum, habebuntur pro quotientibus spatia percursa: &si dividantur per spatia, habebuntur pro quotientibus intensitates.