Latin
44
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
§. 153. Idcirco quando actiones duarum potentiarum sunt aequales, erunt spatia percursa in ratione inversa Intensitatum. §. 154. Et quia actio unius potentiae, multiplicata per alterius potentiae intensitatem &spatium, dat productum aequale illi, oriundo ex multiplicatione actionis alterius potentiae per intensitatem &Spatium primae, erunt Intensitates inter se in ratione composita ex directâ actionum &inversa spatiorum percursorum. §. 155. Et sunt spatia percursa in ratione composita ex directâ actionum &inversâ Intensitatum. §. 156. Et si spatia percursa sunt in inversâ ratione Intensitatum, erunt actiones aequales. CAP. dibzy G Googl CAP. IX. De Legibus Naturae Newtonianis. Corpus omne perseverat in statu suo quiescendi vel movendi uniformiter in directum, nisi quatenus a viribus impressis cogitur statum illum mutare: Sequitur hoc ex viribus Inertiae. 2. Quia motus non egreditur ex corpore suâ sponte, nisi vel aliud corpus, vel alia causa accesserit. Hinc cognoscitur, quod causa continuati motus in corpore pendeat ab inertiâ materiae, quam Deus in creatione omnibus corporibus infudit, &per quam corpus non est simpliciter indifferens ad motum &quietem. §. 158. Mutatio motus est semper proportionalis vi impressae, &fit semper secundum rectam lineam, quâ vis illa imprimitur. §. 159. Actioni semper contraria &aequalis est Reactio; sive corporum durorum actiones in se mutuo aequales sunt, &in partes contrarias diriguntur: patet haec Lex in omni pulsu, tractione, aut attractione mutuâ corporum in se agentium. CAP. X. De Gravitate. §. 160.