Latin
46
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Cravitas est vis, quâ corpora libere sibi commissa in aere libero, vel Vacuo Boyleano, ex quiete moventur in linea perpendiculari ad horizontem terrestrem, retenta autem juxta eam perpendicularem premunt, &se atque alia corpora hac pressione movere conantur. §. 161. Obtinet haec gravitas in omnibus corporibus terrestribus hactenus notis, aeque in solidis majoribus, quam in minoribus, imo in fluidis omnibus, ne quidem Aëre, Igne, vaporibus, exhalationibus corporum rarissimis exceptis, uti pluribus evincimus experimentis. §162. Corpora autem molis magnitudine aequalia; vel diversissima; cujuscunque generis solida vel fluida, in Vacuo Boyleano simul ex eadem altitudine demissa, aeque velociter descendunt a; Ergo Gravitas eodem tempore in eodem loco producit in omni substantia corporeâ eandem velocitatem. §163. Quare quicquid est corporeum aequalis magnitudinis, ex quocunque genere 4. Newton Philos. Princip. pag. 481. nere fuerit corporum, eandem gravitatem in Vacuo habebit. §. 164.