Latin
48
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Et hac methodo cognosceretur quantum solidi, quantum porosi in omnibus inesset corporibus, si modo unam massam tractabilem perfecte solidam haberemus: hâc negatâ, ignoratur quantitas pororum absoluta in dato corpore. §. 172. Causa Gravitatis ignoratur ab omnibus mortalibus, nisi forte fuerit principium aliquod activum internum in corporibus; attamen quale hoc sit nescimus, ejus effectus observare tantum mortalibus concessum. Quare non datur principium Gravitatis &Levitatis juxta Aristotelem, non enim novimus levia §. 161: Neque omnia corpora levia sunt, ac destituta Gravitate, sed tantum pressa per aethereos vortices juxta Cartesium. Neque per vortices inter se qualibet modo actos juxta Hugenium. Multo minus per aerem juxta Regium. Neque corpora gravitant ob emanantes spiritus juxta Keplerum. Neque per veram attractionem mutuam juxta Gassendum. Nec quia in propriis locis non sunt juxta Casatum: nam haec omnia aut sunt hypotheses merae, aut adversantur cognitis corporum proprietatibus: dibzy G Google an per actionem Divinam corporibus incumbentem? §. 173. Si terra sit sphaerica, gravitate corpora terrestria tendunt per lineam rectam ad centrum terrae, quia cadunt in perpendiculari ad horisontem.