Latin
49
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 49
Unproofread scanNot analysed yet
§. 174. Corporum a centro telluris distantium &gravium, gravitas differt in ratione reciproca quadratorum distantiae. §. 175. Quo ergo corpora sunt propiora telluris centro, eo magis in se invicem agunt proportione dicta. §. 176. Quare densitates corporum quae in se invicem cedere possunt, majores erunt, quo sunt corpora terrae centro propiora. §. 177. Est haec gravitatis differentia in altitudinibus diversis, in quibus experimenta capiuntur, tam parva, ut pro nulla haberi possit, unde veluti ubique aequalis supponi potest in usu vulgari. §. 178. a Si terra sit figurae sphaeroideae, ejusque axis major transeat per polos, dum gravia feruntur in perpendiculari ad superficiem, movebuntur versus puncta diversa axeos majoris, notabilem in eo occupantia longitudinem, &non versus centrum terrae. a. L Histoire de l’Acad. Roy. anno 1720. pag. 242 §. 179. Dum radii a superficie terrae ad punctum suum axis ducti decrescunt continuo, quo plus recedunt ab aequatore versus polos, gravitas corporum increscet, quo magis recedunt ab Aequatore versus polos. §. 180.