Latin
77
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 77
Unproofread scanNot analysed yet
§. 299. Si trochlea non tantum rotari, sed libere moveri queat, ejusque trutinae annexum sit corpus movendum, erit potentia funis extremo applicata ad corporis resistentiam, ut sinus anguli, quem corporis directio cum directione funis facit, ad sinum anguli inter funes ambos interjacentis, ut aequilibrium fiat. §. 300. Hinc potentia erit minima, quando funes ambo sunt paralleli; &eo major, quo angulus inter funes sit major. §. 301. Potest quoque revocari ad vectim secundi generis, &ex eo demonstrari. 302. Ex duabus speciebus trochlearum 298, 299 componuntur Polyspasti diversae formae, quorum natura ex superioribus patet. §. 303. In quolibet Polyspasto funes omnes sunt aequaliter tensi. §. 304. Estque potentia sustinens ex fune pondus applicatum polyspasto, ad illud pondus, uti unitas ad numerum funium ambientium trochleas mobiles §. 298. §. 305. Datis aliquot trochleis, eas disponere, ut potentia summum momentum acquirat ad corpus aliquod movendum? quod fit si omnes disponantur mobiles §. 306.