Latin
78
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Axis in peritrochio est cylindrus supra duos axes fulcris innixos rotabilis, cum ambiente majori rota, vel cum eminentibus manubriis, ad onera magna movenda destinatus. §. 307. Onus movendum applicatur funi, qui cylindrum ambit, potentia vero rotae vel manubriis; sunt hinc velocitates oneris &potentiae inaequales, adeoque vis potentiae requiretur ad onus, ut oneris velocitas, ad velocitatem potentiae. Demonstrari quoque hujus natura potest ex vecte primi generis; quare attenuato cylindro, &aucta rota vel manubriis, poterit potentiâ parvâ onus maximum moveri. §. 308. Directio potentiae ope hujus machinae potest esse admodum diversa; &tamen idem momentum habere, unde usus ejus insignis. §. 309. Rotae dentatae cum suis laternis hinc intelliguntur, non enim differunt ab axe in peritrochio: &manifesta inde evadit natura multarum machinarum rotis instructarum ad magna onera movenda vi parvâ. §. 310. Ex iisdem principiis intelligitur nunc facile; data currus rota majori vel minori super solo aspero vel molli volvenda, quaenam facilius moveatur. 311. Quia vero attritus rotarum supra axes multum imminuit vim potentiae, ope cylindrorum solidorum superficiei planae impositorum, onera multo graviora facillime promoveri possunt.