Latin
82
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Si ambo plana juncta contineant angulum 60 grad; erit actio gravitatis in plana, duplo major quam gravitatis absolutae. δ. Si ambo plana constituant angulum 90 grad; erit actio corporis in plana ad suam gravitatem, ut duo latera trianguli rectanguli ad hypothenusam. 329. Ex his scitur quantum variet actio gravis libere impositi vectis angularis extremo, &à plano quocunque impediti aliâ parte; aut ejusdem gravis alligati eidem puncto vectis. §. 330. Si planum inclinatum perfecte politum imponatur plano horizontali perfecte polito, ita ut absque attritu gliscere supra se possint, &imponatur grave aliquod plano inclinato, quodque impediatur per byGoogl per potentiam aliquam ne volvatur supra planum, illud grave faciet ut planum inclinatum gliscat supra horizontale; potentia vero, quae hoc gliscere contrariâ actione impediet, debebit esse ad gravitatem absolutam, ut altitudo perpendicularis plani ad baseos longitudinem. §. 331.