Latin
83
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus grave inter duo plana inclinata haereat, quae perfecte polita gliscere possunt supra planum horizontale perfecte politum; plana tamen à potentiis retineantur agentibus parallele ad horizontem erit momentum gravis in potentias, ut linea jungens ambo plana ad earum altitudinem ab horizonte. §. 332. Cochlea vocatur Helix eminens circa cylindrum vel conum, vel in ipsis excavatis, convoluta. Illa mas, haec faemina dicitur, estque angularis vel quadrata: Inservit corporibus elevandis, premendis, movendis. §. 333. Si potentia volvat cochleam directione ad basin parallela, requiritur ad pondus cochleae impositum elevandum, velut perpendicularis altitudo inter duas helices sibi proximas ad peripheriam circuli baseos. sibi §. 334. Quo igitur helices sunt mamagis vicinae, quo ambitus cylindri jor, eo potentia requiritur minor. Hinc ope cochlearum duplicium vel triplicium non multum emolumenti accipit potentia. §. 335. Si vectis applicetur cochleae, quem potentia premat parallele ad basin, erit haec ad pondus elevandum, ut distantia inter duas helices sibi proximas, ad peripheriam circuli, quam ultima extremitas vectis, cui potentia applicatur, describit a.