Latin
85
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 85
Unproofread scanNot analysed yet
Oritur attritus corporum a scabritie superficierum, quam omnia magna corpora, utcunque polita, habent, hâc eminentiae unius corporis intricantur in cavitates alterius, unde resistentia perpetua contra motum amborum supra se invicem. §. 340. Observatur attritus major, quando eorundem corporum supra se actorum superficies fiunt majores: non tamen potest affirmari attritum sequi proportionem superficierum. §. 341. Pendet quoque attritus à pressione corporum supra se; quo pressio ad se invicem est major, attritus fit major: profundius enim corpora in se penetrant, pluresque partes intricantur: non tamen dici potest, attritum sequi rationem pressionis corporum ad se mutuo.