Latin
84
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 84
Unproofread scanNot analysed yet
§. 336. De natura harum machinarum plura &subtiliora scripserunt Joh. Wallis in tractat. Mechanico. Ph. de la Hire, Traité de Mecanique, tum generalissime P Varignon, Projet d’une nouvelle Mecanique, qui consuli poterunt. §. 337. Ex his machinis simplicibus, junctis inter se pluribus vel paucioribus, &diversissimis modis, componuntur omnes Machinae Compositae vocatae, quarum Potentiae requisitae ad resistentias superandas ex prioribus regulis subduci possunt &debent, unde nihil arcani quaecunque machinae, utcunque intricatae in se habent, quod non ex bene intellectis regulis de machinis simplicibus illico &facillime cognoscitur. Quicunque in hoc campo a. Generalissimam demonstrationem vide in IHistoire de l’Academie Roy. anno 1699. pag. 153. campo se exercere desiderat, adeat Beyssonium, Bocklerum, Perraultum, Leupoldum, qui machinas compositas collegerunt &depinxerunt. CAP. XIV De Attritu Machinarum. §. 338. Consideravi superius machinas quaslibet motas supra se absque attritu ullo: solent vero omnia corpora sibi imposita motaque pati impedimentum motus, quod attritum appellamus: hic maxime in computum vocandus in machinis. §. 339.