Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 9
Unproofread scanNot analysed yet
Iisdem quoque temporibus ab Arabibus Astronomia in Europam delata, quae hic fere oblitterata latuerat, unde sub Imperatore Frederico Secundo circa annum 1230 Ptolomaei Syntaxis magna ex lingua Arabica in Latinam fuit translata: haec ars in Asia deinceps ab Ulug Beich exculta; in Europa ab Alphonso Rege Castiliae, postea quoque a pluribus clarissimis viris promota, uti a Copernico, Gulielmo Hassiae Landgravio, Tychone, Keplero, Galilaeo, praecedentique seculo ab Ricciolo, Hevelio, Hugenio, Cassino, La Hirio, Gregorio, Halleyo, Flamstedio, Newtono, aliisque Viris praestantissimis. §. 21. Ab Arabibus quoque circa eadem tempora Chemici Europaei suam hauserunt doctrinam, qui in usus varios corpora tum igne, tum aliis diversis tractarunt modis, atque ita Physicam insigniter promoverunt: inter antiquissimos emicuerunt Geber Rex Arabum, Rogerius Bacon, Lullius, Joh. &Isac. Hollandi dein Paracelsus, Helmontius, atque deinceps Viri quamplurimi, quorum laboribus Physica plurimum debet. §. 22.