Latin
97
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 97
Unproofread scanNot analysed yet
Elementa tamen ultima, in quae resolvi possunt corpora, videntur duritiem possidere perfectam; caeteroquin viribus in ipsa agentibus ulterius dividi possent, tumque non fuissent elementa, sed massulae ex elementis compositae: adeoque corpora perfecte dura existunt in hoc Universo. §. 384. Corpus Molle vocamus, cujus partes, respectu nostrorum sensuum, facile secedunt ab aliis per compressionem exiguam, quodque figuram corporis comprimentis acquirit, &postea retinet. §. 385. Corpus eo propius ad perfectam Mollitiem accedit, quo minori vi partes à mutuo nexu removeri possunt. Corpora mollia dantur in hoc Universo plurima, uti est butyrum, argilla humida: perfecte tamen mollia non dantur, quia omnes omnium corporum partes ad se attrahuntur vi notabili. §. 386. In particulis corporum mollium videtur esse aequalis attractio in omni puncto: neque major ad antiquam unionem obtinendam, quam ad novam, licet contactus sit plane diversus. §. 387. Corpus Flexile vocamus, cujus partes ita cohaerent, ut corpus elongari possit, nec tamen dissolvatur; sive cujus figura mutari potest non separatâ interim massâ. §. 388.