Latin
98
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 98
Unproofread scanNot analysed yet
Talia corpora in hoc Universo sunt plurima, ita sunt omnes membranae animalium, omnesque partes oblongae vegetabilium: videntur haec componi ex partibus oblongis sibi mutuo impositis illo vel simili ordine, quo caementarii ex lapidibus muros exstruunt. §. 389. Si corpus flexile, cessante vi figuram mutante, propria sibi vi partes restituit in figuram pristinam, vocatur Elasticum. §. 390. Cujus proin singulae partes vim habent, qua adiguntur magis in unionem antiquam, quam in novam praesentem: unde maxima est inter has partes vis, quae prius sese contingebant: vis igitur partes restituens distractas in figuram pristinam agit in distans. §. 391. Elasticitas perfecta vocatur, quando vis corporis distracti vel elongati se restituens est aequalis viribus, quibus mutata erat figura. §. 392. Obtinet Elasticitas in omni fere corpore sensibili hujus terrae, saltem in omnibus metallis, mineralibus, lapidibus, pluribusque fossilibus, 2. in omni parte corporis animalis. 3.