Latin
99
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 99
Unproofread scanNot analysed yet
In omni vegetabili cognito. §. 393. Variat tamen gradibus quoad perfectionem in variis corporibus, &licet forte perfecta non detur in ullo corpore, datur tamen perfectae proxima in unguibus, ossibus, cartilaginibus, membranisque animalium; tum in chalybe, vitro, gemmisque durioribus. §. 394. Videtur variare pro compactione diversa corporum, nam quo metalla malleis plus tunduntur &compactiora redduntur, eo fiunt plus elastica: chalybs temperatus elasticissimus, est quoad compactionem chalybis mollis, uti 7809 ad 7738: sed quoque variat tempestate caeli diversa, quo enim plus friget, eo sunt magis elastica; quo plus calet, eo minus, quia frigore omnia plus constringuntur, frigus igitur praestat idem quod malleatio. §. 395. Manet tamen Elasticitas inmutata aeque in vacuo Boyleano, quam in aëre aperto, uti plurima experimenta evincunt a. a. Derham in Philosoph. Trans. Comp vol. 4. p. 170. Hauksbee in Philosoph. Mechan. Experim. p. 106. §. 396. Causa Elasticitatis videtur cadem quae magnetis attrahentis alium magnetem vel ferrum, de qua postea dicemus: non vero pendet ab actione materiae subtilis in poros conicos corporum inflexorum &ab una parte angustiores factos, uti asseritur à Viris Doctissimis: nam si concesserim dari aethera, quomodo Elastici flexi restitutio fiet, si fluat aether directione tendente ab apice coni versus basin?