Latin
iii
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum iii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. aud mediocriter mecum consideravi, num hanc Epitomen Elementorum PhysicoMathematicorum in lucem ederem, quum praeter id, quod saepius ab aliis dictum fuerit Philosophis, vix quippiam novi contineat; &Elementa tantum sint levissima, in quibus sublime nihil, eruditionis parum, conscripta in usus Academicos, quae tyronibus in annuis exercitationibus domesticis explicarem: sed consulto ab altioribus abstinui, quia expertus cognoveram teneros discentium animos levissimorum principiorum Physicae tantum esse capaces, non sublimium rerum, quae non nisi subtilibus Analyseos aut Geometriae profundioris demonstrationibus probari possunt, &quae propositae potius à Physica deterrerent quam ad eam audiendam allicerent animos; hae Viris in Mathesi versatis, nostra juvenibus conveniunt, quibus se in Geometriae elementis exercere placuit. Mathematicam elegi methodum; quod nullam hodierni Philosophi agnoscunt Physicam, &jure optimo, quae aliquid vere demonstrat, nisi in principiis Matheseos fundata sit. Quomodo enim mensura Temporis, Regulae motus, Pressionum, Percussionum, Vires Centrifugae, Fluidorum actiones, Lucis repercussiones &refractiones intelligi tradive possunt absque Matheseos auxilio? Hisce vero ignoratis quidnam in Physica intelligitur quidnam bene demonstrari poterit?