Latin
v
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum v
Unproofread scanNot analysed yet
nisi forte recurramus ad singularia corporum phaenomena explicanda ex assumtis quibusdam hypothesibus, multis verborum lenociniis stipatis, rationibusque acutis ornatis; &tempus teramus in investigatione inutili cauby( causarum primarum, quas demonstrare non possumus actu dari, &quae scientiam non nisi conjecturalem efficiunt. Hujusmodi ratiocinandi cacoëthe tamen adeo invaluit, ut hypothesibus ad ingenii faecundioris cujuslibet nutum effictis, ex quibus phaenomena explicarentur, Physica scatuerit à prima origine usque ad tempora Isaci Newtoni. Hic autem vir stupendi ingenii &divinae subtilitatis in Physicis &Mathematicis, primus hypotheses omnes rejecit, &magis casta ratiocinatus methodo, docuit, quomodo certa Physica comparari posset, nihil assumendo, quod non clarissime demonstratum foret experimentis &Mathematicis demonstrationibus, reliquitque inimitabile exemplum in Principiis Philosophiae &Optica.