Latin
x
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum x
Unproofread scanNot analysed yet
Figuras opusculo subjeci nullas, opinatus absque additis demonstrationibus has esse supervacaneas, sed inter demonstrandum &docendum depinguntur. Fateor quandam obscuritatem sic evitari à me non poruisse, quae legenti occurret, nisi quis explicata cuncta audiverit vel apprime versatus fuerit in Pkysicâ: sed illud commune est omnibus Matheseos partibus, ut propositiones simpliciter scriptae nonnisi difficulter intelligantur, et modo a peritis, neque additae demonstrationes capiantur, aut legi possint, nisi ab aliquo in Mathesi versato. Principes autores, ex quibus nonnulla notabiliora excerpsi, vel quos a provectioribus ingeniis consulendos putavi candida memopartim ne alienam mihi ravi fide, gloriam, partim ut juvindicarem venes sic addiscerent, per quos Autores ulterius proficere possent, quod haud exigui emolumenti in studiis semper fuisse abunde constat. Typis haec commisi, ut sublevarem laborem Auditorum, cum quibus antea communicabam describenda, quia vero ita quaedam temporis jactura fiebat, prospicere illi volui. Interim diffiteri nolo, optima, quae huic Epitomae insunt, deberi Herm. Boerhavio &J. G. 35Gravezandio, Philosophis acutissimis, Naturae scrutatoribus eximiis, et laude plurimorum inventorum clarissimis, Patriae nostrae decoribus, quorum merita, tam in Medicina quam in Philosophia, vires nostri calami superant: si quid in his minus placuerit, id meae ingenii imputetur tenuitati. Dabam Trajecti ad Rhenum ipsis Kalendis Januar. MDCCXXVI. INIDLA