Latin
ix
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc postquam cognoverunt ILLUSTRES Trajectinae Academiae PROCERES, ducti amore scientiarum omnium non satis laudato, singulari favore hanc Philosophiam prosequi voluerunt, &exstruxerunt nuperrime magnis sumtubus novum amplissimumque Theatrum Physicum, quod ornant omnis generis Instrumentis, ne quidem pretiosissimis exceptis, quibus haec scientia resuscitetur et promoveatur; horumque intra biennium, ex quo ad hanc Academiam accessi, tanta coledi bzy G Google collecta fuit multitudo, ut vere dixerim, hoc Theatrum tum splendore Aedificii, tum copia Machinarum novarum cedere nulli. Sed ad institutum meum redeam.