Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Physica autem nostri Thematis subjectum erit; quae dum admodum universalis est, complectens scientiam rerum hujus Universi omnium, aeque corporum, quam spirituum quorumlibet, eam restringendam volumus cum nonnullis Eruditis; ut sic tantum nominetur Scientia, quae colligit phaenomena in corporibus nataralibus ope sensuum observanda, atque inquirit in phaenomenorum causas &fines, quantum ingenii humani vires permittunt. Est enim haec Scientia satis ampla, ut distingui quidem mereatur a Scientia spirituum, quae Πνευματικὴ vocatur: &eo magis, cum utraque objecta inter se diversissima, corpora &spiritus, exanimanda habeat. Ut autem verborum ambiguas significationes tollamus, Geometrarum more, verba, quibus utemur, definiemus: atque ita hanc tractabimus scientiam, ut nihil dicatur in posterioribus propositionibus, quod in prioribus fundatum non fuit. §. 3. Phaenomena vocamus omnes situs, actiones, &mutationes corporum, quas vel a. Loche de Intell. Human. lib. 4. cap. 21. vel uno, vel pluribus observamus sensibus; quare non differunt ab observatis sensuum. §. 4.