Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque mutatio corporibus inducitur, semper fit excitato vel demto motu; sive enim corpus locum mutet, sive figuram, sive magnitudinem, motu haec peragit: sive corpus motu actum ad quietem reducatur, mutatur ob amissum motum. §. 5. Unde objectum Physicae est Corpus &Motus. §. 6. Pars Physicae, quae docet juxta quas leges motûs corpora mutentur, seu agant &moveantur, Μεχωνικὴ appellari consuevit. §. 7. Lex nobis idem audit quam Regula, juxta quam Deus voluit, ut constantissime ejusmodi phaenomena in talibus corporum conditionibus contingerent. §. 8. Hujusmodi leges tantum addiscuntur a nobis ex sensuum observationibus; ex quibus cognitis nonnullos praevidemus eventus, ab actionibus corporum inter se oriundos; dum enim cuneum heri fidisse lignum observaveram similem alium hodie fissurum ejusmodi lignum praevideo: haec legum constantia nisi foret, per totam vitam experimentis incumbendum esset, &non nisi perpetuis fluctuationibus nostra obnoxia foret cognitio. §. 9. Leges vero universales esse tum intelligimus, quando in omnibus corporibus ealdem obtinere fuimus experti.