Latin
111
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 111
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc tamen, illa modis quibus inritata repentè
Flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
Expediam. Primùm totius subcava montis
Est natura, ferè silicum suffulta cavernis.
Omnibus est porrò in speluncis ventus &aër.
Ventus enim fit, ubi est agitando percitus aër
Hic ubi percaluit, calefecitque omnia circùm
Saxa furens, quà contingit, terramque; &ab ollis
Excussit calidum flammis velocibus ignem;
Tollit se, ac rectis ita faucibus ejicit altè,
Funditque ardorem longè, longeque favillam
Differt, &craßâ volvit caligine fumum:
Extruditque simul mirando pondere saxa.
Praetereà magnâ ex parti mare montis ad eius
Radices frangit fluctus, aestumque resorbet
Ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
Perveniunt subter fauceis. hac ire fatendum est,
Et penetrare mare, &penitus se cogier arcto,
Atque efflare foras; ideòque extollere flammas,
Saxaque subjectare, &arenae tollere nimbos.
In summo sunt vertice item crateres; ut ipsi
Nominitant; nos quas fauceis perhibemus &ora.
Claudianus, de raptu Proserpinae dicto lib. 1:
Quae scopulos tormenta rotent? quae tanta cavernas
Vis glomeret? quo fonte ruat Vulcanius ignis?
Sive, quòd objicibus discurrens ventus opertis,
Offenso per saxa furit rimosa meatu,
Dum scrutatur iter; libertatemque reposcens,
Putrida multivagis populatur slatibus antra:
Scu mare fulfurei ductum per viscera montis,
Oppressis ignescit aquis, &pondera librat.
Isidorus, lib. XIIII, cap. VIII: Constat autem, Aetnam ab eâ parte, qua Eurus &Africus