Latin
111
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
flat, habere speluncas plenas sulphuris, &usque ad mare deductas. quae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui agitatus, ignem gignit ex sulphure: unde fit, quod videtur, incendium. Sed haec Isidorus mutuatus est ab Servio: apud quem in Aeneid. lib. 111 ita legitur: Causa huius incendii secundùm Aetnam (malim, mentem] Virgilii haec est: Sunt 40 terrae desudantes sulphur; ut penè totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius &Gaurus montes: quod indicat odor aquarum calentium. Item, novimus, ex aquae motu ventum creari: esse etiam concavas terras. Aetnam (verò] constat, ab eâ parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas &plenas sulphuris &ad mare deductas. Hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui acitatus, ignem gignit ex sulphure. unde est, quod videtur, incendium. Hoc autem verum esse, illa comprobat ratio; quia, aliis flantibus ventis, nihil ex se emittit; &,pro modo flatuum Euri vel Africi, interdum fumum, interdum favillas, nonnumquàm vomit incendia. Iustinus lib. IIII; de freto Siculo loquens: Accedunt vicini &perpetui Aetnae montis ignes, &insularum Acolidum: veluti ipsis undis alatur incendium. neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Mox: Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos igneis facit. nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit; atque ibi suffocatum tamdiu tenet, donec, per spiramenta terrae diffusus, nutrimenta ignis incendit. Virgilius, Aeneid. lib. VIII: Insula Sicanium juxta latus Acoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis: Quam subter specus &Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant; validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum; striduntque cavernis