Latin
CATANA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 116
Unproofread scanNot analysed yet
hinc rectè item tenneis eius aquas tradit Silius: quod Frigido illi in Tauromenitanis finibus amni minùs conveniebat. Ἀμβροσίαν verò, id est, dulcem, svavem, atque divinam Io eius undam, egomet ore meo expertus. sum. Huc praetereà accedit, quod Acin Hesychius atque Vibius in Catanensi ponunt agro: illud verò Frigidum flumen per Taurominitanos labitur fineis. Sed &illud addendum, quòd ex Acidis ripis Vibius Polyphemum tradit saxa jecisse in Vlyssem; qui navi cum sociis à Polyphemi antro &Aetnâ monte fugiebat. Brevitatem autem Acidis Ovidius quoque expressit, Μεταμορφώσεων lib. XIII; ubi, fabulam de Galateâ Acideque &Polyphemo decantans, ita Galateam loquentem introducit: