Latin
CATANA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quum ferus ignaros, nec quidquam tale timenteis
Me videt atque Acin, Videoque exclamat, &,Ista
Vltima sit, faciam, Veneris concordia vestrae.
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
Debuit, illa fuit. clamore perhorruit Aetna.
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor.
Terga fugae dederat conversa Simethius heros;
Et, Fer opem Galatea, precor, mihi, ferte parentes,
Dixerat, &vestris periturum admittite regnis.
Insequitur Cyclops; partemque è monte revulsam
Mittit: &,extremus quamvis pervenit ad illum
Angulus è saxo, totum tamen obruit Acim.
At nos, quod fieri solum per fata licebat,
Fecimus, ut vireis adsumeret Acis avitas.
Puniceus de mole cruor manabat; &intra
Temporis exiguum rubor evanescere coepit:
Fitque color primò turbati fluminis imbre;
Purgaturque morâ: tum moles jacta dehiscit;
Vivaque per rimas proceraque surgit arundo;
Osque cavum saxi sonat exsultantibus undis.
Miraque res; subitò mediâ tenus exstitit alvo
Incinctus juvenis flexis nova cornua cannis:
Qui, nisi quòd maior, quòd toto coerulus ore est,
Acis erat: &sic quoque erat tamen Acis in ainem
Versus: &antiquum tenuerunt flumina nomen.
Simethium heic vocat heroëm, &anteà Fauno nymphâque Simethide cretum finxit; quia