Latin
CATANA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 116-3
Unproofread scanNot analysed yet
maximus totius insulae fluvius XVi ab Aci amne ultra Catanam fluit Simethus, vulgò nunc laretta dictus; ut infrà ostendetur: cui nympham Simethidem adfinxit; quemadmodùm Virgilius, Aeneid. lib. VII, Sebeto amni, prope Neapolim fluenti, Sebetidem nympham, Oebali matrem. Sed quid opus erat anxiè atque operosè tot auctorum conquirere argumenta; quando ipse amnis etiamnunc antiquum Acidis vocabulum servat? Ad alia igitur pergamus. Ac in igitur fluvium ab VIII millibus passuum sequitur celebris &ipsa in primis urbs CATANA; Pindaro, Thucydidi, Aristoteli, Scylaci, Marciano Heracleensi, Ciceroni, Diodoro, Straboni, Melae, Plinio, Silio, Frontino, Plutarcho, Diogeni Laërtio, Polyaeno, Ptolemaeo, Antonino, Solino, Stephano, Hesychio, Nonno, Orosio, &aliis memorata. Graecis quidem auctoribus omnibus dicitur Κατάνη. unde illud Latinorum Catana. At apud hos mirum in modum vocabulum id etiam in uno eodemque auctore variatur, saepe Catina dictum. quod ego tamen posterioris aevi exscriptorum more factum puto. unde etiam apud unum Procopium, Gothicar. rer. lib. 1, legitur Κατείνη. At hoc apertè mendosum: quando secunda syllaba brevis esse debet; ut adparet ex Silii &Marciani Heracleensis versibus. Apud illum equidem, lib. XIIII, Graecâ terminatione metri causâ, legitur Κατίνη, hoc versu: Tum Catine, nimiùm ardenti vicina Typhoeo. At heic etiam ipsum poëtam scripsisse puto Catane. Opidani inde Graecis sunt Kαταναῖοι, Catanai. at Latinis CATANENSES. qui, mutatâ itidem vocali, interdum leguntur Catinenses: &quidem ita apud Ciceronem in Verrinis semper, quum saepiùs memorentur. Apud Iustinum utique, lib. 111I, vitiosum est vocabulum Catinienses. quod non, nisi à Catinia, ita formari poterat. Vitium verò isti apud Iustiro num vocabulo peperit hodiernum urbis nomen Catania.