Latin
LISSVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 129
Unproofread scanNot analysed yet
sic quidpe eodem libro posteà Diodorus: Ἐπιμελέστατα δὲ τὰς ἐν Λεοντίνοις ἀκροπόλεις ἑτείχισι, καὶ τὸν ἐκ τῶν πεδιων σῖτον εἰς ταύτας συνήθροισεν. ἔπεισι δὲ καὶ τοὺς τὴν Κατάνὴν οἰκοῦντας Καμπανοὺς εἰς τὴν νῦν καλουμενὴν Αἴτνὴν μεταστὴναι, διὰ τὸ λίαν εἶναι τὸ φρούριον ὀχυρόν. Id est: Summo in primis opere studioque Leontinorum arceis firmavit; frugesque ex agris circumjacentibus illuc congessit. Campanis etiam, qui Catanam illo tempore incolebant, persvasit, ut in opidum, quod nunc Aetna vocatur, propter eximiam loci firmitatem, commigrarent. Novos hinc sortitam esse urbem colonos, eodem libro tradit Diodorus posteâ, his verbis: Διονύσιος δὲ, θεωρῶν τοὺς μισθοφόρους ἀλλοτριώτατα πρὸς ἀὐτὸν ἔχοντας, καὶ φοβούμενος, μὴ διεὶ τούτων καταλυθὴ, τὸ μὲν πρῶτον Ἀριστοτέλην, τὸν ἀφηγούμενον ἀντῶν, συνέλαβε· μετὰ δὲ ταῦτα τοῦ πλήθους συντρέχοντος μετὰ τῶν ὅπλων, καὶ τοὺς μισθοὺς πικρότιρον ἀπαιτούντων, τὸν μὲν Ἀριστοτέλὴν ἔφησεν ἀποστέλλειν εἰς Λακεδαίμονα, κρισιν ἐν τοῖς ἰδίοις πολίταις ὑφέξοντα. τοῖς δὲ μισθοφόροις, ὡς μυρίοις οὖσι τὸν ἀριθμὸν, ἔδωκεν ἐν τοῖς μισθοῖς τὴν τῶν Λεοντίνων πόλιν τι καὶ χώραν. ὡς δʼ ἀντῶν ὑπακουσάντων διᾳ τὸ κάλλος τῆς χώρας, οὗτοι μὲν κατακληρουχήσαντις ᾧκουν ἐν Λεοντίνοις. Hoc est: At Dionysius quum mercenariorum animos quàm maximè alienatos ab se videret; &,ne per eos imperio dejiceretur, metueret; ducem illorum Aristotelem comprehendit. Quum autem multitudinis fieret ad arma concursus, &stipendia acerbiùs exigerentur; Aristotelem Lacedaemonem se missurum adfirmat, ut judicium inter civeis suos subeat. mercenariis autem, qui decies mille circiter erant, Leontinorum urbem &agrum in stipendium dedit. qui propter regionis amoenitatem condicionem haud illubentes acceperunt; &sortitò in Leontinis sedeis occuparunt. Peloponnesios fuisse unà cum duce suo Aristotele, anteà narraverat Diodorus. Arx hinc semper fuit haec urbs Dioni, Timoleonti, &aliis, Syracusas bello petentibus. Caeterùm ex arcibus eius, quas Dionysium firmasse ait Dioclorus, una fortè fuerit nomine pluralis numeri φωκέαι PHOCEAE. sic quidpe apud Thucydidem legitur PHOCEAE, lib. V, de Leontinis, qui ante Dionysium, desertâ urbe suâ, Syracusas commigrave- arx in Leontinis. rant: τστερον δὲ πάλιν αὐτῶν τινες, διὰ τὸ μὴ ἀρέσκεσθαι, ἀπολιπόντις ἐκ τῶν Συρακουσῶν, φωκέας τι τῆς πολεώς τι τῆς Λεοντίνων χωριον καλούμενον καταλαμβάνουσι, καὶ Βρικιννίας, ὃν ἔρυμα ἐν τῇ Λεοντίνη. Id est: Posteà verò nonnulli eorum, displicente sibi facto, relictis Syracusis locum quemdam in Leontinorum urbe, nomine Phoceas, occupant, &item arcem in Leontino agro validam, nomine Bricinnias. Haec arx sive castellum, cui itidem pluralis numeri vocabuBRICINlum Bρικιννίαι, BRICINNIAE, quo situ fuerit, non liquet. NIAE, castellum agri LeDe pulcritudine amoenitateque Leontini agri Diodorus, lib. III1, ita tradit: ontini. Μετὰ δὲ ταῦτα διελθὼν ὁ Ἡρακλῆς τὸ Λεοντῖνον πεδίον, τὸ μὲν κάλλος τῆς χώρας ἐθαύμασε. id est: Inde per Leontinum campum pergens Hercules, pulcritudinem agri admiratus est. Scilicet