Latin
LEONTINI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 129-2
Unproofread scanNot analysed yet
LEONTINI τὸ Αεοντῖνον πεδιον, id est, LEONTINVS CAMPVS, seu, ut Polybius loco suprà campi. scripto vocat, τὰ Λεοντῖνα πεδια καὶ γεωργήσιμος χώρα, id est, LEONTINI CAMPI, &ager coli aptus, sunt ab urbe Leontinorum ἐπὶ τὰς ἄρκτους, id est, versùs septemtriones ad Teriam flumen siti, omnium totius insulae feracissimi. unde &illud Diodori, lib. V: Εν δὲ τῷ Λεοντίνῳ πεδίῳ καὶ κατὰ πολλοὺς ἄλλους τόπους τῆς Σικελίας μέχρι τοῦ νῦν φύεσθαί φασιν τοὺς ἀγρίους ὀνομαζομένους πυρους. id est: In Leontino campo, aliisque Siciliae locis compluribus, etiamnum triticum nasci aiunt, quod agreste vocant. Cicero, in Verrem lib. 11I: Herbitensis ager, Ennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis, ita relictus erat ex maximâ parte, ut non solùm jugorum, sed etiam dominorum multitudinem quaereremus. Aetnensis verò ager, qui solebat esse cultissimus, &quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus, sic erat deformis atque horridus, ut in uberrimâ Siciliae parte Siciliam quaereremus. Eumdem agrum Laestrygonas quondam tenuisse, gigantum quoddam genus, antiquos tradidisse Homeri poëtae commentatores, suprà cap. 11 ostendimus. hinc LAESTRYigitur etiam LAESTRYGONII dicti fuêre CAMPI. Silius, lib. XIIII: GONII cam Prima Leontinos vastarunt proelia campos; pi. Regnatam duro quondam Laestrygone terram. Plinius, lib. III, cap. VIII: Colonia Catana. flumina, Symaethum, Terias. intus Laestrygonii campi. opidum Leontini. Caeterùm in Leontinorum etiam finibus XVTHIA TERRA, seu XVTHIVS XVTHIVS AGER fuit, à Xutho dictus, Aeoli filio. Diodorus lib. V: Eβασίλευσε δὲ καὶ Zοδθος ager. τῆς περὶ τοὺς Λεοντίνους χώρας, ἥτις ἀπʼ ἐκείνου μέχρι τοῦ νῦν χρόνου Σουθία προσαγορεύεται. id est: Regnavit &Xuthus in Leontinorum agro; qui ab eo ad hanc usque tempestatem Xuthius dicitur.