Latin
EVRYELVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 149
Unproofread scanNot analysed yet
inde postridiè pergens, maiorem suarum copiarum partem muris Atheniensium admovit; ne aliis auxilio venirent. aliquâ autem parte ad castellum Labdalum mißâ, id expugnavit; &,quotquot in eo cepit, interfecit. locus enim à reliquis Atheniensibus non conspiciebatur. Equidem haud dubitaverim, quin tum etiam ipsum statim diruerint castellum, vel paullo pòst. Livius Hippocratem tradit &Epicidem à Megaris per Hexapylum intrasse Tycham, atque inde in Acradinam. item Marcellum quoque cum omnibus copiis tùm ipse tùm Plutarchus per idem Hexapylum, vi effractum, irrupisse narrant, atque inde Epipolas conscendisse. Certum igitur est, Hexapylum fuisse publicam maioremque Tychae portam; quae Megara versùs &in Leontinos emittebat. At Labdalum castellum longiùs hinc in ipsâ Epipolarum crepidine excitatum fuit.