Latin
149.1 to 149.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 149.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
EPIPOLAE Pars igitur universae Syracusarum urbis fuerunt quinta EPIPOLAE; ut tradit quinta pars Strabo. At, quia reliqui auctores IV tantùm urbis parteis faciunt; ego inde col Syracusarum. ligo, locum Epipolas fuisse aedificiis vacuum; vel saltem minùs frequentem. unde &illud Livii de Marcello: Euryalum ut neque tradi neque capi vidit posse; inter Neapolim &Tycham posuit castra: timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri à discursu miles avidus praedae non posset. Legati eò ab Tychâ &Neapoli cum infulis &velamentis venerunt; precantes, ut à caedibus &incendiis parceretur. Hinc etiam nullos in Epipolis incolas, è diverso autem frequentem tantummodò custodiis locum, memorat: &quum Neapolim Tychamque à Romanis militibus direptas narret; nullam Epipolarum direptionis facit mentionem. Bonam igitur eius partem soli, quod Mirabella Tychae simul &Neapoli versùs occasum Solis tribuit, ego Epipolis vindicaverim: quo ambitus suprà scriptorum xxx stadiorum expleri possit. nec placet, magnitudine Tycham cum Acradinâ exaequari; quum diferta sint Plutarchi verba in Marcello ista: Ἔμένε δὲ τὸ καρτερώτατον καὶ κάλλιστον καὶ μεγιστον (Ἀχραδινὴ καλεῖται) διὰ τὸ τιτεχίσθαι πρὸς τὴν ἔξω πόλιν, ἧς τὸ μὲν Νεαν τὸ δὲ Τυχὴν ὀνομάζουτιν. Id est: At munitissima &pulcerrima amplissimaque pars, quae Achradina vocatur, restabat: quòd muro divisa ab exteriore esset urbe; cuius unam partem Neapolim, Tycham alteram adpellant. Adjunctae igitur fuêre Epipolae reliquis Syracusarum partibus, moenibusque inclusae; non, uti &ipsae incolerentur; sed ne hostibus, ut anteà, urbem oppugnandi opportunum praeberent locum. Caeterùm in Epipolis fuit insigni famâ &celebritate carcer ille publicus, pluralis LATOMIAE, numeri vocabulo αὶ Δατομίαι, LATOMIAE dictus. quod vocabulum idem valet, quod carcerLatinè LAPICIDINAE. compositum quidpe est ab λάας, sive à contracto λᾶς, &τομή quorum illud lapidem sive saxum, hoc verò secturam significat. unde etiam Thucydidi, Aeliano, Luciano, &Svidae, Αιθοτομίαι LITHOTOMIAE vocantur: quia λίθος idem est, quod λᾶς. Vnde id nominis carcer iste acceperit, ostendit Varro, 40 de Latinâ lingva libro 1111: Carcer à coercendo; quòd exire prohibet. In hoc pars, quae sub terrâ, Tullianum; ideà, quòd additum à Tullio rege. quod Syracusis, ubi simili de causà custodiuntur, vocantur Latomiae: &de latomiâ translatum; quod heic quoque lapicidinae fuerunt. Et item Pompeius Festus: Latumias ex Graeco, &maximè à Syracusanis; qui Latomias &adpellant &habent adinstar carceris: ex quibus locis excisi sunt lapides, ad exstruendam urbem. At quum à λᾶς obliquus casus esset λᾶος, idem vocabulum dictum fuit Λαστομίαι.