Latin
149.5 to 149.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 149.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Id Latini postmodùm fecerunt LAVTVMIAE; quemadmodum à Laocon, &Laodicea, ac Laomedon, facta sunt Laucon, Laudicea, &Laumedon; &id genus alia. Hinc Seneca Centroversiarum lib. 1111, controversiâ xxv11: Quum movisset homines &flebili oratione &disertâ, rediit tamen ad sales: roga50 vit, ut in Lautumias transferretur; Non est, inquit, quemquam vestrum decipiat nomen ipsum Lautumiae: illa animo meo lauta res est. Hinc etiam apud alios Latinos auctores, ubi praedictae Syracusanorum Latomiae memorantur, variè id vocabuli in variis exemplaribus, modò Latomiae, modò Laotomiae, aliàs Lautumiae, nonnuquàm etiam Litotomiae perscriptum reperitur. De caetero ipsum locum adcuratè descriptum reliquit Cicero, in Verrem lib. V. Age porrò, inquit, custodiri ducem praedonum novo more, quàm securi feriri omnium exemplo, magis placuit. Quae sunt istae custodiae? apud quos homines? quemadmodùm est adservatus? Latomias Syracusanas omnes audistis; plerique nostis. obus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum. totum est ex saxo in mirandam altitudinem depresso, &multorum operis penitus exciso. nihil tam clausum ad exitus, nihil tam septum undique, nihil tam tutum ad custodias nec fieri nec cogitari potest. In has Latomias, si qui publicè custodiendi sunt, etiam ex caeteris opidis Siciliae deauci imperantur.