Latin
155.1 to 155.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 155.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ἅπαντα μὲν δὴ τὸν κύκλον ἐκπληροῦν τοῦτον οὐδὲν ἔδει· τὸ δὲ συνοικούμενον τὸ πρὸς τῇ νήσῳ τῇ Ὀριυγίᾳ μὲρος, ᾧήθη δεῖν οἰκῆσαι βέλτιον, ἀξιολόγου πόλεως ἔχον περιμετρον. ἡ δʼ Ὀρτυγία συνάπτει γεφύρα πρὸς τὴν ἥπειρον. Id est: Nostrà aetate quum inter alias urbeis Pompeius Syracusas quoque malè tractasset; mißâ Augustus Caesar coloniâ magnam veteris structurae partem instauravit. Olim quidpe Syracusae quinque urbibus constabant, muro CLXXX stadia longo incinctae. Neque verò opus putavit esse Augustus totum istum complere ambitum. sed eam, quae habitabatur pars propter insulam Ortygiam, censuit maiori cultorum numero instruendam: quum ea pars suo ambitu urbis satis magnae spatium includeret. Caterùm Ortygia ponte cum continenti conjungitur. Eam scilicet Syracusarum intelligit partem, quae, Ortygiae insulae proxima, dicebatur Acradina. De eâdem insulâ idem auctor ita lib. 1: Ἡσίοδον μὲν μὴ μόνον τῶν ὑφʼ Ὀμήρου λεγομένων μεμνῆσθαι, ἀλλὰ καὶ Αἴτνης, καὶ Ὀρτυγίας, τοῦ πρὸς Συρακούσαις νησίου, καὶ Τυρρηνῶν. Id est: Hesiodum non eorum modò fecisse mentionem, quae Homero memorantur; sed &Aetnae, &Ortygiae, quae exigua est apud Syracusas insula, &Tyrrhenorum. Hanc igitur insulam primum novi coloni Graeci inhabitarunt. Thucydides, dicto lib. VI: Συρακούσας δὲ Ἀρχίας ᾧκισε, Σικελοὺς ἐξελάσας πρῶτον ἐκ τῆς νήσου, ἐν ἡ νῦν σσκέτι περικλυσομένη ἡ πόλις ἡ ἐντός ἐστιν· ὕστερον δὲ χρόνῳ καὶ ἡ ἔξω, προσττειχισθεῖσα, πολυάνθρωπος ἐγνετο. Hoc est: Syracusas Archias condidit; ejectis priùs ex insulâ Siculis, in qua jam haud ampliùs mari circumflua est urbs interior. post verò temporis ea quoque, quae extra insulam est, circumducto muro incolis frequentata est. Ad haec ita Scholiastes: Τοπρῶτον οἱ Συρακούσιοι τὸ νησίδιον ᾧκισαν μόνον· αὐθις δὲ, μὴ χοροῦντος ἀὐτοῦ, συνάψαντις ἀὐτὸ τῇ Σικελίᾳ διὰ χώρατος, κατώκησαν καὶ ἐν τῇ Σκελίᾳ. ἐκαλεῖτο δὲ ἡ Σικελία, Ἐξω πόλις. Hoc est: Primò Syracusani exiguam iusulam tantùm incolebant. postmodùm vero, quum ea non sufficeret, aggere eam Siciliae connectentes, in Siciliâ etiam habitarunt. Vocabatur autem Sicilia, Vrbs exterior. Scilicet ea Siciliae pars, in qua exterior Syracusanorum erat urbs, nomine Acradina. Scholia in Pindari Olympior.