Latin
155.5 to 155.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 155.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
oden VI: Ὀρτυγία, νῆσος τὰς Συρακούσαις παρακειμένη τὸ πρότερον· νῦν δὲ συνήφθη τῇ πόλει τας Συρακούσαις. Ἀλλως· Νῆφος πρὸ τῶν Συρακουσῶν, ἧς ἄρχει ὁ Τέρων. ὅτι ἡ τῶν Συρακουσίων νῆβο Ὀρτυγία ἐκαλεῖτο. Id est: Ortygia, insula priùs erat Syracusis objecta. at nunc adnexa est urbi. Aliter: Insula ante Syracusas; cuius princeps Hiero. Vocabatur quidpe Syracusanorum insula Ortygia. Et in Pythior. oden 11: Ὀρτυγίαν δὲ τὴν ἐπὶ τῆς Σκελίας χερσόννησόν φησιν αὕτη γὰρ, νῆτος οὖσα τὸ πρότερον, συνήφθη τὰς Συρακούσαις. Id est: Ortygiam in Siciliâ peninsulam dicit. haec enim quum priùs esset insula, Syracusis posteà adnexa est. Et item in Nemeor. oden 1: Ἡ δʼ Ὀρτυγία πρότιρον μὲν οὖσα νῆτος, εἶτα προσχωσθεῖσα, χερσόννηφος γέγενεν. ὡς καὶ ἴβυκος ἰστορεῖ. Id est: Ortygia, quum anteà esset insula, posteà, per aggerem continenti adnexa, peninsula facta est; ut &Ibycus tradit. Strabo, dicto lib. I: Τπεναντίως δʼ ἡ Λευκας, Καρινθίων τὸν ἰσθμὸν διακοψαύτων, νῆτος γέγονεν, ἀκτὴ πρότερον οὖσα. Ἐνταῦθα μὲν δὴ διακοπαὶ χειρότμητοι γεγόνασιν· ἀλλαχόθι δὲ προσχώσεις, ἢ γεφυρώζεις, καθάπερ ἐπὶ τῆς πρὸς Συρακούσαις νήζου νῦν μὲν γέφυρά ἐστιν, ἡ συνάπτουσα ἀὐτὴν πρὸς τὴν ἥπειρον· πρότερον δὲ χῶμα, ὥς φησιν ἥβυκος, λογαίου λίθου, ὃν καλεῖ ἐκλεκτόν. Hoc est: Contrà verò Leucas insula facta est, Corinthiis isthmum exscindentibus; quum anteà esset litus continenti cohaerens. Atque in his quidem divisiones manu hominum factae sunt. alibi autem aggerationes, aut pontium adnexiones. sic hodiè pons insulam apud Syracusas continenti connectit: anteà verò agger erat, ut tradit Ibycus, lecti lapidis; auem vocat electum. Post Strabonis tempestatem iterum, aggere jacto, peninsula effecta est. Scholiastes Thucydidis, in lib. VI: Ἐπὶ χεῤῥόνησον ἡ πόλις τῶν Συρακουσίων κεῖται γινομένου τινὸς ἱσθμοειδοῦς, τῇ μὲν, ὑπὸ τοῦ μεγάλου λικένος, τῇ δὲ, ὑπὸ τῆς ἐπὶ θάτερον θαλάττης. Hoc est: In peninsulâ jacet Syracusanorum urbs, hinc magno portu, illinc altero mari isthmum conficientibus. Nempe jam tum, ut nunc, sola insula incolebatur, reliquis urbis partibus destructis.