Latin
155.8 to 155.9
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 155.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
At suâ aetate insulam ita descripsit Cicero in dictâ Verrinâ: Vrbs Syracusae situ est cùm munito, tum ex omni aditu, vel terrâ vel mari, praeclaro ad adspectum; &portus habet propè in aedificatione adspectuque urbis inclusos. qui, quum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur &confluunt. Eorum conjunctione pars opidi, quae adpellatur Insula, mari disjuncta angusto, ponte rursum adjungitur &continetur. Et mox: Duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque projecta est. in qua domus est, quae regia Hieronis fuit: qua praetores uti solent. in eâ sunt aedes sacrae complures; sed duae, quae longè caeteris antecellunt; Dianae una; &altera, quae fuit ante istius