Latin
174.4 to 174.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 174.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est: Postero die Athenienses locum arduum atque praeruptum, paludi imminentem, muro cinxerunt: qui locus, pars Epipolarum hac regione, ad magnum prospectat portum; quà brevissima futura erat structura, descendentibus per planum atque paludem in portum. Intereà Syracusani egressi, rursus &ipsi vallum ducunt, inchoatum ab urbe, per mediam paludem, fossamque pariter &aggerem; ne liberum esset Atheniensibus, murum ad mare usque producere. At illi, perfecto jam circa praeruptum illum locum opere, iterum adgredi statuunt Syracusanorum fossam &vallum. itaque jubent classem è Thapso circumagi in magnum portum. ipsi circa auroram quum ab Epipolis descendissent in planum per paludem, quà limosa erat &minus aquosa, substratis foribus &aliis latis asseribus, desuper incedentes, sub ipsum diluculum fossam capiunt &vallum, praeter exiguam huius partem; quam &ipsam mox posteà occuparunt: vroelioque ibi commisso, vincunt Syracusanos. quorum qui in dextro cornu steterant, ad urbem fugerunt; qui in sinistro, ad flumen. Flumen scilicet Anapum: de quo mox sequenti capite. Easdem paludes &Plutarchus memorat in Niciâ, his verbis: “δὲ μάλιστα πάντων καὶ Σκελιωτας ἐξέπληζε, καὶ τοῖς Ἑλλήσιη ἀπιστιαν παρέσχει, ὀλίγῳ χρόνῳ περιετείχισε Συρακουσας, πόλιν Ἀθηνῶν οὐκ ἐλάττονα, δυστεργοτέραν 5ο δὲ, χωρίων ἀνωμάλίαις, καὶ θαλάσση γειτνιώση καὶ παρακειμένοις ἔλεσι, τεῖχος κύκλῳ περὶ ἀὐτὴ τοσοῦτον ἀγαγεῖν. Hoc est: Quod verò supra omnia perculit simul Siculos, atque Graecos stupefecit; modico tempore Syracusas circumvallavit; urbem Athenis non minorem, sed asperiorem locorum inaequalitate, &maris vicinitate, propinquitateque paludum, ad eam muro tam longo in orbem circumjiciendam. Insalubrem reddidisse has paludes locum, innuit haud obscurè Strabo lib. VI, his verbis: Ἀμα δὲ Μύσκελλὸν τέ φασιν εἰς Λελφοὺς ἐλθεῖν καὶ τὸν Ἀρχίαν, χρηστηριαζομένους, ἐρέσθαι τὸν θεὸν, πότερον αἰροῦνται, πλοῦτον ἢ ὑγίειαν. τὸν μὲν οὐν Ἀρχίαν ἐλέσθαιτὸν πλουτον, πλοῦτον, Μύσκελλον δὲ τὴν ὑγίειαν· τῷ μὲν δὴ Συρακούσας δοῦναι κτίζειν, τῷ δὲ Κρότωνα. καὶ δὴ συμβὴναι Κροτωνιάτας μὲν οὕτως ὑγιεινὴν οἰκῆσαι πόλιν, ὡς εἰρήκαμεν. Συρακούσας δὲ ἐπὶ τοσοῦτον ἐκπεσεῖν πλούτου, ὥσττε καὶ αυσοπʼ ἐν παροιμίᾳ διαδοθὴναι λεγόντων πρὸς τοὺς ἄγαν πολυτελεῖς, ὡς οὐκ αν ἐκγέροιτο ἀυτοῖς ἡ Συρακουσίων δεκάτη. Id est: Ferunt, simul Delphos advenisse Myscellum &Archiam, oraculum consulendi gratiâ.