Latin
MILICHIE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 175
Unproofread scanNot analysed yet
interrogatosque à deo, divitiasne mallent, an sanitatem; Archiam divitias sibi optasse, sanitatem Myscellum. deumque illi, ut Syracusas, huic, ut Crotonem conderet, mandasse. Et quidem Crotoniensibus evenisse, ut ita salubrem incolerent, sicut diximus; urbem. at Syracusanos eò opulentiae progressos, ut de ipsis quoque proverbium sit vulgatum, quod in nimis sumtuosos diceretur; Eos non possidere decimam Syracusanorum. Hinc lo etiam illud Livii, lib. XXV: Hippocrates, castris ad magnum portum communitis, castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat. Mox: Accessit &pestilentia, commune malum; quod facilè utrorumque animos averteret à belli consiliis. nam tempore autumni, &locis naturâ gravibus, multo tamen magis extra urbem, quàm in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium fermè corpora movit. &primò temporis ac loci vitio &aegri erant &moriebantur: posteà curatio ipsa &contactus aegrorum vulgabat morbos. Et paullo pòst: Ex hostium exercitu Siculi, ut primùm vidêre ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbeis dilapsi sunt. at Carthaginienses, quibus nusquàm receptus erat, cum ipsis ducibus, Hippocrate atque Himilcone, ad internecionem omnes perierunt. Et Diodorus lib. XIII: Ἀθηναῖοι δὲ τῶν πραγμάτων ἐπὶ τὸ χεῖρον ἀὐτοῖς ἐκβάντων, καὶ διὰ τὸ τὸν περικείμενον τόπον ὑπάρχειν ἐλώδη, λοιμικῆς καταστάσεως εἰς τὸ στρατόπεδον ἐμπεσούσης, ἐβουλεύοντο, πῶς δεῖ χρῆσθαι τοῖς πράγμασι. Hoc est: Athenienses verò quum res in peius ruerent, &pestis exercitum, ob circumjacentis paludis exhalationem, corripuisset; quid facto opus esset, inter se deliberabant. Et lib. XIIII: Καρχηδονίοις δὲ, καὰ τὴν καταλυσιν τοῦ προαστείου καὶ τὴν σύλησιν τοῦ τι τῆς Θήμήτρος καὶ Κόρης ἱεροῦ, ἕνεπεσεν εἰς τὸ στράτευμα νόσος. (υνεπελάβετο δὲ καὶ τῇ τοῦ δαιμονίου συμφορᾶ, μυριάδας εἰς ταυτὸ συναθροισθὴναι, καὶ τὸ τῆς ὥρας εἶναι πρὸς τὰς νόσους ἐνεργότάτον· ἔτι δὲ τὸ ἔχειν ἐκεῖνο τὸ θέρος καύματα παρηλλαγυνα. ἔοικε δὲ καὶ ὁ τόπος αἵτιος γεγονέναι πρὸς τὴν ὑπερβολὴν τῆς συμφορᾶς. καὶ γὰρ Ἀθηναῖοι πρότερον τὴν ἀυτὴν ἐχοντες παρεμβολὴν, πολλοῖ διεφθάρησαν ὑπὸ τῆς νόσου, ἐλώδους ὅντος τοῦ τόπου καὶ κοίλου. Id est: At Carthaginiensibus, post suburbium à se destructum, templumque Cereris &Proserpinae direptum, lues exercitum invasit. tum ad numinis divini poenam hoc etiam accesserat, quòd multa hominum millia unum in locum convenerant: ipsumque anni tempus ad morborum incrementa efficacissimum erat: &quòd aestas illa ardores insolitos habebat. Iocus etiam ipse causam ad hoc praebuisse videtur, ut calamitas modum superaret. nam &Athenienseis iisdem anteà castris foedâ strage morbus absumserat; proptereà, quòd locus ille palustris est &concavus. CAP. XIII. Anapus amnis. Pratum Syracusanum. Cyane fons. Archidemia fons. Olympium, opidum &lovis templum. Dascon sinus. Plemmyrium promontorium. Magaea fons. Cacyparis, Erineus, Assinarus, amnes. Longum promontorium. Naustathmus. Phoenicûs portus. Helorum flumen &opidum. Helorina via. CEquitur praedictam paludem proximè Ἀναπος ποταμὸς, ANAPVS amnis; hodiè Meminêre eius olim, accolarum simplicitati vulgari vocabulo Alseo dictus. Thucydides, Theocritus, Livius, Ovidius, Silius, Plutarchus, Aelianus, Vibius. Ex his Theocritus, Idyllio primo: