Latin
261.5 to 261.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 261.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
adpellatique sunt in universum Elymi; quod huius propter regium genus maior esset dignatio. Luculentissima ista omnium quae videbantur Dionysio documenta, satis erant infirma ac lubrica. potuit quidpe istorum Troianorum, qui cum Elymo Aegestoque in Siciliam profecti, salutis ac fugae auctor fuisse Aeneas, licèt ipse in Siciliam non pervenerit. sic enim Livius initio historiarum suarum: Iam primùm omnium satis constat, Troiâ captâ, in caeteros saevitum esse Troianos: duobus Aeneà Antenoreque, &vetusti jure hospitii, &quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Cum Aeneâ igitur potuerunt evasisse Elymus Aegestusque: qui, mox ab eius classe separati, in Siciliam adpulerunt; ibique opido de Aegesti nomine condito, ARAM SERVATORI AENEAE statuerunt. Erycis verò conditor quàm varius atque diversus etiam antiquissimis mortalibus creditus sit, suprà perspectum est. Sane, si quid vetustis narrationibus de Troianâ expeditione credendum, nihil probabilius est, quàm, uti junctim Elymus &Aegestus ex unâ Troiâ in Siciliam pervenerunt, sic eos simul junctis consilio &ope condidisse urbeis treis, Aegestam, Erycem, atque Entellam. ita verò nominis dignitatem inter se partitos esse, uti omneis ab ipsis huc deducti Troiani ex Elymi nomine dicerentur ELYMI; sedes verò utriusque ducis ab Aegesti nomine AEGESTA, sive, ut variare hactenus varios vidimus auctores, EGESTA, &ACESTA. Hinc est, quòd antiquus inter primos poëta Lycophron unum Aegestum τρισσῶν ⟨υνοικιστρα καὶ κτιστὴν τόπων vocat, id est, trium fundatorem conditoremque locorum, quorum nomina commentator eius refert, Aegestam, Erycem, &Entallam: ex quibus ipse poëta nominat Aegestam: scilicet, quia haec caput, erat reliquarum, &sedes ipsius ducis; qui unà secum adduxerat in eamdem sedem spurium Anchisae filium Elymum.