Latin
PORTVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc item est, quòd è diverso trium dictarum urbium origo uni adscribitur Elymo ab Servio ac Pomponio Sabino: qui id haud dubiè &ipsi ex antiquissimorum quorumdam scriptorum habuêre monumentis. nam Thucydides quoque unum dumtaxat memorat Elymum, ducem eorum Troianorum, qui, in universum Elymi dicti, Erycem &Egestam incoluêre urbeis. Apud Servium equidem pro Eryce nominatur Asca nescio quod vocabulum. sed falsum vel corruptum id esse, haud dubitaverim; quando omnes reliqui scriptores in ternario illo urbium numero habent Erycem; 10 nec illud Asca ulli alii in Siciliâ memoratum. Erycem verò sub Aegesti fuisse ditione, Virgilius quoque satis clarè innuit, dicto Aeneid. lib. V, his versibus: Intereà Aeneas urbem designat aratro; Sortiturque domos: hoc Ilium, &haec loca Troiae Esse jubet. gaudet regno Troianus Acestes: Indicitque forum, &patribus dat jura vocatis. Tunc vicina astris Erycino in vertice sedes Fundatur Veneri Idaliae. Hinc etiam posterioribus temporibus in rebus sub Tiberio imperatore gestis ita Tacitus dicto Annal. lib. IIII: Segestani aedem Veneris montem apud Erycem, vetustate de 20 lapsam, restaurari postulavêre. Sed de conditoribus Aegestae sat dictum. Nunc situs quoque eius aperiendus. Itineraria sic habent: Antonini; Tabulae; Drepanis Drepanis Aquis Segestanis, sive Pincianis XIIII. XIIII Segesta Parthenico XII. Hyccara VIII. Panormo XXXVI. XVI. Panormo Strabo, lib. VI: Ἐκ τοῦ Ἰμέρα ποταμοῦ εἰς Παύορμον μίλια λέ. β δὲ λ εἰς τὸ τῶν Αἰγεστέων ἐμ¬30