Latin
281.1 to 281.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 281.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
is quidpe &dulcis est mirum in modum, &solus in hoc insulae latere à fonte versùs Aetnae regionem ad mediam usque sui partem profluit: inde verò in septemtriones deflectitur. quem eius versùs Aetnam cursum Silius quoque innuere voluit hoc versu: Nec minùs occasus petit incita, quàm petit ortus. Verùm non uno eodemque fonte exoriri praedictos duos amneis Himeras, sed duobus diversissimis longeque inter se remotis, dicto lib. 1, cap. XVI docuimus. Vrbem Himeram in ipso fuisse litore, praeter suprà citatos geographos, Diodorus quoque lib. XI disertissimis testatur verbis; quae haec sunt: Καταπλεύσας δὲ Ἀμίλκας, ὁ τῶν Καρχηδονίων στρατηγὸς, τῆς Σικελίας εἰς τὴν ἐν τῷ Πανόρμῳ λιμένα, διαπεπολεμηκέναι τὸν πόλεμον ἔφησι πεφοβῆσθαι γὰρ μή ποτε ἡ θάλαττα τοὺς Σκελιώτας ἐξέληται τῶν κινδύνων. ἐπὶ δὲ τρεῖς ἡμέρας ἀναλαβὼν τοὺς στρατιῶτας, προῆγε μαὰ τῆς δυνάμεως ἐπὶ τὴν Ἰμέραν, συμπαραπλέοντος τοῦ ναυτικοῦ. ὡς δʼ ἢλθε πλήσιον τῆς προειρημένης πόλεως, δύο παρεμβόλας ἔθετο, τὸν μὲν τῷ πεζῷ στρατεύματι, τὴν δὲ τῇ ναυτικῇ δυνάμει. καὶ τὰς μὲν μακρὰς ναὺς ἀπάσας ἐνεώλκησε, καὶ τάφρῳ βαθείᾳ καὶ τείχει ξυλίνῳ περιέλαβε· τὴν δὲ τν πεζῶν παρεμβολὴν ὡχύρωσεν, ἀντιπρόσωπον ποιήσας τῇ πόλει, καὶ παρεκτεῖνας ἀπὸ τοῦ ναυτικοῦ παρατεχίσματος μέχρι τῶν ὑπερκειμένων λόφων. κατόλου δὲ πᾶν τὸ πρὸς δυσμὰς μέρος καταλαβόμενος, ἡ μὲν ἀγρὰν ἀπασαν ἐκ τῶν φορτίδων νεῶν ἐξείλετο. Hoc est: Amilcar, Panormitanum in Siciliâ portum invectus, bellum se confecisse aiebat; veritum hactenus, ne maris beneficio periculum Siculi devitarent. Ibi per triduum exercitu recreato, adversùs Himeram duxit; classe latus eius comitante. Vbi ad urbem perventum, bina ponit castra; altera terrestribus, nauticis altera destinata copiis. Tum quidquid est navium longarum, subducit; profundâ eas foßa ligneoque vallo circumdans. Et terrestris exercitus castra ita muniit, uti adversâ urbem fronte contuerentur, à navali inde muro ad imminenteis urbi colleis producta.