Latin
281.5 to 281.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 281.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quumque totam ab occasu partem ita circumvallasset, commeatu naveis evacuavit. Ex his etiam patet, insinistrâ, ut suprâ dixi, amnis ripâ fuisse urbem, quum ab occasu eam castris circumdederit Amilcar. Atque hoc ipsum puto causam erroris praebuisse Ptolemaeo, uti is Thermas Himerenseis ad eam posuerit ripam. A quibus condita fuerit Himera urbs, ostendunt Thucydides atque Strabo. Huius verba lib. VI haec sunt: Τὴν Ἰμέραν μὲν οἱ ἐν Μύλαις ἔκτισαι Σαγκλαῖοι. Id est: Himeram condiderunt Zanclani, qui Mylas incolebant. Thucydidis haec sunt lib. VI: Καὶ Ἰμέρα ἀπὸ Σάγκλης ᾧκίσθη ὑπὸ Ευκλείδου καὶ Σίμου καὶ Σάκωνος. καὶ Χαλκιδεῖς μὲν οἱ πλεῖστοι ἢλθον ἐς τὴν ἀποικίαν, ξυνώκησαν δὲ ἀὐτοῖς καὶ ἐκ Συρακουσῶν φυγάδες, στάσει νικηθέντες, οἱ Μυλητίδαι καλούμενοι. καὶ φωνὴ μὲν μεταζὺ τῆς τι Χαλκιδέων καὶ Λωρίδος ἐκράθη, νόμιμα δὲ τὰ Χαλκιδικὰ ἐκράτησεν. Hoc est: Himera quoque Zancles colonia est, ab Euclide, Simo, ac Sacone deducta. in quam plurimi quidem venêre Chalcidenses; sed habitarunt tamen etiam cum ipsis Syracusani exsules, à contrariâ factione superati, quibus nomen Myletidae. Atque apud hos loquela quidem obtinnit quadam inter Chalcidicam &Doricam media; leges vero Chalcidenses. Zanclanos Chalcidensium ex Euboeâ insulâ fuisse colonos, suprà lib. 1, cap. VI, ostensum est. Caeterùm in eo dissensisse inter se duo isti auctores videntur, quòd Strabo ab iis Zanclanis Himeram conditam tradit, qui Mylas, XXIIII millia passuum à Zanclâ positum opidum, incolebant, Zanclanorum scilicet coloni; Thucydides verò non à Mylis, sed ab ipsâ Zanclâ Himerae conditores deducit: quibus posteà novos colonos superinducit Myletidas, Syracusanorum exsules. Et Diodorus quidem, cuius verba mox adponam, Dores in Himerensium urbe, tum magna ex parte desolatâ, collocatos tradit à Therone, Agrigentinorum tyranno, Olympiade LXXVI; sed unde eos deduxerit, non addit. Cum Strabone tamen sentire videtur Marcianus Heracleensis; qui ita tradit in Orbis circuitu: