Latin
ALVNTIVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 293
Unproofread scanNot analysed yet
ALVNTIVM opidum. usurpari potuit Graecis. Opidani inde dicuntur Ciceroni HALVNTINI, sive, ut alia habent exemplaria, ALVNTINI. qui Graecis fuêre Ἀλουιντῖνοι, &Ἀλοντῖνοι. Apud Stephani epitomatorem, in vocabulo Ἀπλλωνία, ubi complureis fuisse Apollonias ostendit, ita scriptum est: ζ, πλησίον Λεοντίνων καὶ Καλῆς ἀκτῆς. id est: Septima, contermina Leontinis &Calactae. Satis absurdè; quum longissimè à Calactâ dissiti sint Leontini, in orientali insulae latere. Tu ergò lege, Ἀλοντῖνων, sive Ἀλουνεῖνων, id est, Aluntinorum. Situm eius in litore ita indicat Plinius, dicto lib. III, cap. VIII: Cephiloedis, Aluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia.