Latin
294.1 to 294.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 294.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et Ptolemaeus in Siciliâ: Κεφαλοιδις, Μονάλου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ἀλαισα, Καλάκτα, Χύδα ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ἀλόντιον, Ἀγάθυρνον. Id est: Cephaloedis, Monali amnis ostium, Alaesa, Calacta, Chydae fluminis ostium, Alontium, Agathyr 10 num. Non in ipsâ maris orâ, sed paullo remotum fuisse, in edito colle, docet Cicero in Verrina IIII his verbis: Quum Haluntium venisset praetor laboriosus &diligens, ipse in opidum accedere noluit; quòd erat difficili adscensu atque arduo. Archagathum Haluntinum, hominem non solùm domi, sed totâ Siciliâ in primis nobilem, vocari jussit. ei negotium dedit, ut, quidquid Halunti esset argenti caelati, omne statim ad mare ex opido deportaretur. Adscendit in opidum Archagathus. Hunc opidi Haluntini locum scitè indagavit Fazellus. qui sub initium operis ita scribit: A Thusa ad Alesam, nunc Caroniam, millia XII. à Caroniâ ad Aquas dulceis, quae Aluntio subsunt, XII. Et praedicto decadis 1 libri ix cap. 1111: Furiani fluvii ostium est post Alesam. Aquae deinde cognomento dulces, ad radices montium, non longè à mari, statim subsequuntur. Describit hinc eorum montium situm ac 20 naturam. posteà sic pergit: Ad eorum radices, in colle edito &mari prominenti, nonnihil infra S. Philadelphi opidum, Aluntium vetusta jacet urbs: quam Ptolemaei in suis tabulis ordo &Ciceronis descriptio, eam ipsam fuisse, satis liquidò declarant. cuius adhuc mira &ingentia ex lapidibus quadratis, &pro maiori parte disjecta, cernuntur monumenta. Lapidem a moreum vetustissimum ac magnum offendi, Graecis inscriptum literis. per urbem quoque ipsam magnae ingentesque vetustorum operum ruinae jacent. Huic ad passus fermè 10 superiùs prominet S. Philadelphi novi nominis opidum. Ad oram revertenti fluvii eiusdem nominis CHYDA ostium subsequitur: &ulterius Chydae fluvii ostium Ptolemaeo; cui nunc à Rosmarino vulgata flumen. est adpellatio. Atqui Ptolemaeus ita refert: Καλάκτα, Χύδα ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ἀλέντιον, id est: Calacta, Chydae fluminis ostium, Alontium. In tabulâ autem medio itinere posuit 30 id flumen inter Calactam &Alontium. Ptolemaeus igitur, qui unus id vocabulum resert, si non in ordine locorum erravit, certè ὁ Χύδας ποταμὸς, CHYDA flumen, id est, quod vulgari vocabulo nunc vocatur Furiano. De ortu Aluntii ita tradit Dionysius Halicarnassensis lib.