Latin
331.1 to 331.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 331.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed huic opinioni haud leve etiam illud adfert firmamentum, quòd Stephanus Galariam τοῦ Μόργου Σικελοῦ κτισμα esse adfirmat, id est, opidum à Morge Siculo conditum. sic quidpe tradit Strabolib. VI: Φασὶ δέ τινες καὶ τὸ Μοργάντιον ἐντιόθεν τὴν πρόσηγορίαν ἀπὸ τῶν Μοργήτων ἔχειν. Id est: Sunt, qui Morgantium à Morgetibus nomen habere adserant. Et eodem libro posteà; ubi de Graecorum in Siciliam migratione agit: Οὐδένα δὲ τῆς παραλίας εἴων οἱ Ἐλληνες ἅπτεσθαι, τῆς δὲ μεσόγαίας ἀπείργὰν πάνταπασιν οκ ἵσχυον· ἀλλὰ διέτελεσαν μέχρι δεῦρο Σικελοὶ καὶ Σικάνοι καὶ Μόργητις, καὶ ἄλλοι τινὲς νεμόμενοι τὴν νῆσον. καὶ τὴν Μοργάντιον δὲ εἰκὸς ὑπὸ τῶν Μοργήτων ᾧκίσθα. Id est: Graeci non sinebant quemquam oram tangere maritimam: at è mediterraneis ejicere omnino non valebant. manebantque ad ea tempora Siculi, Sicani, Morgetes, &nonnulli alii, insulam incolentes. ac probabile est, Morgantium à Morgetibus fuisse conditum. Morgantium fuisse circa Symaethi amnis ostium, mox posteà ostendam. Hic igitur Siciliae circa Symaethum amnem &Aetnam montem tractus sedes fuit Morgetum: quos unà cum Siculis ex Italiâ in Siciliam, quae tum dicebatur Sicania, transmigrasse, tradit eodem libro anteà Strabo, &item Dionysius Halicarnassensis lib. 1. Porrò inter Centuripas &Agyrium referunt Excerpta legationum è Diodori SYMETHVS lib. XXII τὸ Ἀμήσελον χωρίον, Ameselum opidulum; ni corruptum id fortè fuerit voca- opidum. bulum, ut innumera in iisdem legationum excerptis alia. Verba istic haec leguntur: O δὲ Ἰέρων, Μύλας κατὰ κράτος ἐλὼν, ἐκυρίευσι στρατιωτῶν ἀφʼ. εὐθὺς δὲ καὶ τἆλλα χωρία χειρούμενος, κατήντησιν ἐπὶ τὸ Ἀμήσελον, κείμενον μεταζὺ Κεντοριπίνων καὶ Ἀγυριναίων. ὀχυροὸ δὲ ὅντος, καὶ πολλοὺς στρατιώτας ἔχοντος, ἐκπολιορκήσας τὸ χωρίον, τοῦτο μὲν κατισκαψε, τοὺς δὲ φρουροῦντας ἀπολύσας τῶν ἐγκλημάτων, ἕταξε εἰς ταὶ ἰδίας τάξεις· τῆς δὲ χώρας τὴν μὲν τοῖς Κεντοριπίνοις, τὴν δὲ τοῖς Ἀγυριναίοις ἐδωρήσατο. Id est: Hiero, Mylis vi expugnatis, mille quingentos milites in potestatem redegit. &confestim aliis quoque locis subactis, Ameselum versus contendit; quod inter Centuripinos &Agyrinenseis situm est.