Latin
331.5 to 331.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 331.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Id opidum licèt firmum esset, multumque haberet militum; expugnavit tamen, diruitque: &praesidiarios, criminibus exsolutos, in ordines suos adscivit. agri verò partem Centuripinis, partem Agyrinensibus donavit. Opidum hodiè, medio fermè Centuripas inter &Agyrium itinere, apud dextram Symaethi fluminis ripam situm est, in primis insulae urbibus clarum, vulgari vocabulo Racalbuto. quod ex situ, antiquum illud esse opidum Diodoro memoratum, colligo. Verùm, ut antè dixi, vehementer vereor, ne id vocabuli corruptum sit, ut innumera alia passim in iisdem Legationum excerptis. Ptolemaeo sanè opidum in mediterraneo Siciliae memoratur, nomine, ut vulgata habent exemplaria Αύμηθος, Dymethus. quod &ipsum corruptum esse vocabulum à genuino Σύμηθος, SYMETHVS, Plinii satis clarè docet testimonium; apud quem lib. III, cap. VIII, opidani mediterranei leguntur SYMAETHII. Hadranitani, inquit, Imacarenses, Ichanenses, Ietenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menanini, Naxii, Noaeni, Petrini, Paropini, Phintienses, Semellitani, Scherini, Selinuntii, Symaethii, Talarienses, Tissinenses, Triocalini. Suprâ autem, lib. 1, cap. X, docui, idem flumen &Symaethum &Symethum fuisse dictum. Opidi igitur etiam nomen rectè formatum erit Σύμαιθος, SYMAETHVS. unde opidani Συμαίθιοι, Symaethii; ut testis est dicto loco Plinius. qua formatione etiam Virgilius usus est, Aeneid. lib. VIIII, in his versibus: