Latin
TIMPIVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 355
Unproofread scanNot analysed yet
Silii lib. XIIII haec sunt:
Venit ab amne trahens nomen Gela; venit Alaesa;
Et qui praesenti domitant perjura Palici
Pectora supplicio: Troianaque venit Acesta:
Quique per Aetnaeos Acis petit aequora fineis:
Necnon qui potant Hypsam Alabinque sonoros,
Et perlucentem splendenti gurgite Achaten:
Qui fonteis Vagedrusa tuos, &pauperis alvei
Hipparin, ac facilem superari gurgite parco
Pantagiam, rapidique colunt vada flava Simethi.
Apud Spaccafurnum igitur opidum, cùm ex praedictis antiquae urbis ruinis, tùm ex