Latin
355.5 to 355.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 355.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Loca huius inter Phintiam &Pachynam orae, à quibus plagias ac refugia Antoninus in dicto itinere maritimo cognominavit, fuisse mediterranea, satis ex suprà disputatis patuit. In praedicto igitur itinere, inter plagam Hyblae &refugium Apollinis xx ponit millia; ut omnia eius, quae hactenus reperta, exhibent exemplaria. tot millia hodiè reperiuntur inter ostium Hirminii Hyblensis amnis &litus opido, cui vulgare nunc vocabulum Spaccafurno, proximum. nam intus à dicto amne ad opidum Scicali millia sunt VII: hinc verò Spaccafurnum usque XIIII. TEMPLVM igitur illud APOLLINIS LIBYSTINI apud Pachynum promontorium eodem situ fuisse judico, ubi nunc opidum Spaccasurnum conspicitur, x millia passuum ab extremo Pachyni excursu dissitum. de quo Fazellus, decad. 1lib. X ita scribit: Motysed Ypsa Silio dictum, opidulum cae dextrorsum ad passuum millia VI Spaccafurnus vulgò, Sic sanè satis simpliciter, &subest. cuius in valle, paullo suprà, magnae spectantur ruinae. At Silius nullius opidi, sed sine ullâ demonstratione, opidum istud ex Silio citat. fluminis Hypsae meminit: cuius nominis duo fuerunt inter Pachynum &Lilybaeum amnes; quorum alterum cap. xv, alterum cap. XVIII, libri primi, exposuimus. Verba