Latin
369.1 to 369.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 369.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est: Romani Agrigentum ipsum cum universo exercitu impetu magno invadunt; octoque ab urbe stadia locatis castris, Carthaginienseis moenibus includunt. Et postea: Vbi jam Carthaginienses non ulteriùs, quàm ad levem dimicationem, foras prodeunt; consules, diviso bifariam exercitu, cum unâ parte circa Aesculapii fanum, ante urbem situm, considunt: alteram ei regioni urbis, quae Heracleam spectat, objiciunt; castraque ibi ponunt. interjectum castris spatium ex utrâque urbis parte sic muniunt, uti adversùs opidanorum eruptiones foßâ se praecingant: tum autem aliam extrinsecus ducunt; vel ad externi hostis impressiones defendendas, vel ad illa prohibenda, quae, ut fit in obsessis urbibus, furtim importarentur, aut si quis clanculum vellet ingredi. intervalla fossas inter &ipsos exercitus praesidiis militum complectuntur; locis maximè opportunis per distinctà spatia munitis. commeatum &reliquos adparatus caeteri socii, Erbessum ventitantes, eò convehebant: ipsi verò ex hoc opide, à castris haud longè dissito, res venaleis continenter advehendo &adferendo, largam omnium ad usum necessariorum copiam sibi parabant. Ac tandem: Hanno igitur universo belli adparatu &copiis Heracleam contractis, ante omnia urbem Erbessum, proditorum operâ usus, occupat: &castris hostium commeatum, ac quidquid ad necessarios usus requiritur, adimit. Sic &Legationum excerpta ex Diodori lib. XXIII eamdem historiam refe20 runt: O δʼ οὐν Ἀννων ἀὐαζεύξας μαὰ πάσης τῆς δυνάμεως ἐκ τοῦ Λιλυβαίου, παρῆλθεν εἰς τὴν Ἡράκλείαν. καθʼ ὃν καρὸν ἡλθόντινες, ἀπαγγέλλοντες τὸν Ἐρβησσὸν παραδώσειν. Id est: Hanno, cum omnibus copiis ex Lilyhaeo movens, Heracleam venit. sub quod tempus adfuêre, qui Erbessi deditionem offerrent. Sic lib. XX Erbessum Agrigentino agro conjungit, his verbis: Κατὰ τοῦτον δὲ τὸν χρόνον Ἀκραγαντῖνοι, θεωροῦντες τὴν ἐν Σκελία κατάστασιν εὐφυεστάτὴν οὖσαν πρὸς ὅπίθισιν, ἡμφισβήτησαν τῆς κατὰ τὴν νῆσον ἡ γεμονίας. Ἐλόμενοι μὲν οὐν στρατηγὸν Ζενόδοκον, καὶ τὴν ἀρμόζουσαν δοντις δύναμιν, ἐξέπεμψαν ἐπὶ τὸν πόλεμον. ὁ δὲ πραχρῆμα ἐπὶ τὴν Γέλαν ὁρμήσας, καὶ διατίνων ἰδιοξένων νυκτὸς εἰσαχθεῖς, ἐκυρίευσι τῆς πόλεως. Ἐ λευθερωθέντις οὖν οἱ Γελῶοι, προθυμότατα πανδημεὶ συσρατευοντες, ἡ λευθέρουν τὰς πόλεις. διαβοηθείσης δὲ τῆς τῶν Ἀ κραγαντίνων ἐπιβολῆς κατὰ πᾶσαν τὴν νῆσον, ἐνέπεσεν ὁρμὴ τὰῖς πόλεσι πρὸς τὴν ἐλευθερίαν. καὶ πρῶτοι μὲν Ἐνναῖσι.