Latin
369.5 to 369.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 369.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
πέμψαντες, τὴν πόλιν τοῖς Ἀκραγαντινοις παρέδωκαν. οἱ δὲ ταὐτὴν ἐλευθερώσαντες, παρῆλθον ἐπὶ τὴν Ἐρβησσὸν, φρουρᾶς ἐν ἀντῷ πραφυλαττούσης τὴν πόλιν. Hoc est: Per id tempus, quum Agrigentini eum Siciliae statum esse cernerent, uti percommodè invadi posset; insulae principatum sibi vendicare coeperunt. Xenodocum itaque ducem creant: eumque, idoneo exercitu instructum, ad bellum mittunt. Is extemplò Gelam profectus, quum ab hospitibus quibusdam privatis noctu intromissus esset, urbe potitur. Libertatem adepti Gelenses, cum omni civium numero in societatem militiae transeunt; operamque suam ad liberandas civitates promtissimè conferunt. Hoc Agrigentinorum incepto per totam insulam divulgato, subita libertatis cupido urbeis incessit. primique Ennenses, missis legatis, urbem Agrigentinis dedunt. qui, hac in libertatem adsertà, Erbessum, quae à praesidio custodiebatur, proficiscuntur. Ex illâ Polybii descriptione Erbessus urbs fuisse deprehenditur supra Agrigentum. Est hodiè apud laevam Halyci sive Platani amnis ripam opidulum vulgari vocabulo Le Grotte: de quo ita tradit Fazellus, decad. 1, lib. X: Gruttis opidulum Herbesus à Polybio lib. I nominatur. Nominis vetusti rationem Graeca etymologia ad speluncas, quas Siculi Gruttas vernaculè hodiè vocant, non absurdè refert. cuius &adpellationis ¬ationis duo in Siciliâ fuisse opida, veteres scribunt: quorum alterum suprà à nobis in Pantalicâ deprehensum est. Sed ad Agrigentini agri mediterranea postquàm perventum, miranda quaedam in iis, ab antiquissimis auctoribus adnotata, hoc loco indicasse, haud alienum fuerit. Dioscorides, lib. I, cap. c; quod est περὶ Ἀσφάλτου, de Bitumine: Γίνεται δὲ καὶ καταὰ τὴν Ἀκραγαντίνων χώραν τῆς Σκελίας, ὑγρὸν ἐπινηχόμενον τας κρήναις, ᾧ χρῶνται εἰς τους λύχνους αὐτὶ ἐλαίου, καλοῦντις ἀὐτὸ Σικελὸν ἔλαιον, πλανώμενοι· ἔστι γὰρ ἀσφάλτου ὑγρᾶς εἶδος. Id est: Gignitur &in Agrigentino agro Siciliae liquidum, fontibus innatans, quo ad lucernas utuntur, olei vice, Siculum id vocantes oleum per errorem; quum sit liquidi bituminis species. Plinius lib. XXXV, cap. XV: Gignitur &pingve liquorisque oleacei in Siciliâ Agragantino fonte inficiens rivum. Incolae id harundinum paniculis colligunt, citissimè sic adhaerescens.