Latin
LIPARA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 401
Unproofread scanNot analysed yet
LIPARA urbs. urbemque exstruxit, quam Liparam de se nuncupavit. Interpres Latinus voces istas ἀπ αὐτοῦ posteriori loco praeteriit: scilicet, quia absurdum videbatur Aeolum de suo nomine urbem Liparam adpellasse. Verum locum hunc esse mutilum, quis non animadvertat? Hoc certè voluit scripsitque Diodorus; Aeolum obtinuisse insulas, quas de suo nomine Aeolides vocavit. has verò anteà occupasse ex Italiâ adpulsum Liparum; qui urbem in maximâ earum condidit, quam de suo nomine Liparam nuncupavit. Sed eadem insula ante Liparum Μελιγουνὶς, MELIGVNIS, dicta fuit.